Iūlius vir Rōmānus est.

Aemilia fēmina Rōmāna est.

Mārcus est puer Rōmānus.

Iūlia est puella Rōmāna.


Mārcus et Quīntus nōn virī, sed puerī sunt.

Estne fēmina Iūlia? Nōn fēmina, sed parva puella est Iūlia.


Iūlius pater est.

Aemilia est māter Mārcī et Quīntī et Iūliae.

Mārcus fīlius Iūliī est.

Iūlia est fīlia Iūliī et Aemiliae.


Quis est Mārcus? Mārcus puer Rōmānus est.

Quis pater Mārcī est? Iūlius pater Mārcī est.

Quae est mater Mārcī? Māter Mārcī est Aemilia.

Quae est Iūlia? Iūlia puella Rōmāna est.

Quī sunt fīliī Iūliī? Fīliī Iūliī sunt Mārcus et Quīntus.

Quis … Mārcus?
Quae … Iūlia?


Mārcus, Quīntus et Iūlia = Mārcus, Quīntus Iūliaque

et … = …-que


Mārcus, Quīntus Iūliaque sunt trēs līberī.

Līberī sunt Filiī Filiaeque

Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae.

In familiā Iūliī sunt trēs līberī: duo filiī et ūna filia.


Estne Mēdus fīlius Iūliī? Mēdus fīlius Iūliī nōn est, Mēdus est servus Iūliī.

Iūliī dominus Mēdī est.

Iūlius dominus servī est.

Dāvus quoque servus est.

Iūlius est dominus Mēdī et Dāvi.

Iūlius dominus servōrum est et pater līberōrum.


Estne Dēlia filia Aemiliae? Dēlia nōn est filia Ameiliae, Dēlia ancilla Aemiliae est.

Aemilia domina Dēliae est.

Aemilia domina ancillārum est.


duo duae duo:

duo servī
duae ancillae
duo oppida


Cuius servus est Dāvus? Dāvus servus Iūliī est.

Quot līberī sunt in familia? in familia Iūliī sunt trēs līberī.

Quot servī sunt in familiā? in familiā sunt centum servī.

Numerus servōrum est centum.

In familiā Iūliī magnus numerus servōrum, parvus numerus liberōrum est.


In familiā Iūliī sunt multī servī Graecī multaeque ancillae Graecae.


Trēs tria:
Trēs līberī
Trēs litterae
Tria oppida


In Graeciā et in Italiā magnus numerus oppidōrum est.

unūm oppidum Rōmānum.
unūs fluvius magnus.

Suntne magnae īnsulae Gracae? Crēta et Euboea duae īnsulae magnae sunt; ceterae īnsulae Graecae sunt parvae.


Cuius servus est Mēdus?
Mēdus servus meus est.

Estne Dāvus servus tuus?
Dāvus quoque servus meus est. Servī meī sunt Mēdus et Dāvus et cēteri multī.

Ancillae meae sunt Dēlia et Syra et cēterae multae.

Numerus servōrum mēorum est centum.
Centum servī! Magnus est numerus servōrum tuōrum.


Ecce duo librī Latinī: liber antīques et liber novus.

Lingua Latina est prīmus liber tuus Latīnus.

Titulus librī tuī est Lingua Latina. Liber tuus nōn antīquus, sed novus est.